Liber Exodus*

Caput 15: Versus 19

Filii autem Israel,etc.ORIG.Et tu sifilius es Israel, potes ambulare per siccum in medio maris.Si fueris in medio nationis pravae et perversae, sicut lumen solis in medio peccatorum incedens, non te infundet humor peccati, et per hunc mundum transeuntem nulla libidinis unda resperget, nullus cupiditatis aestus verberabit. Qui Aegyptus est, et sequitur Pharaonem, vitiorum fluctibus mergitur. Qui vero sequitur Christum, et sicut ille ambulavit, ambulat, aqua ei fit murus dextra laevaque. Ipse autem media via incedit, per siccum non declinat ad dexteram neque ad sinistram, usquequo exeat ad libertatem, et hymnum victoriae Domino canat dicens:Cantemus Domino,etc.
(* Traductions européennes)